Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
vnum ex ipsis, virum idoneum, darent pro testimonio, coram quo idem Comes Nicolaus conuocatis vicinis et commetaneis ipsius terrae, praedictam terram statueret, eidem Comiti Petro, si non foret contradictum, ad nostram praesentiam Contradictores ad terminum competentem euocando. Qui demum nobis rescripserunt, quod cum eodem Comiti Nicolao vnum ex ipsis virum idoneum destinassent, et ipse Comes Nicolaus praedictam terram conuocatis vicinis et commelaneis eiusdem terrae dicto Comili Petro statuisset, nullo peliitus contradictore existente. Nos igitur, qui ex oflicio suscepti regiminis metiri debemus merita singulorum, considerantes multiplices et laudabiles famulatus ipsius Comitis Petri, quae nobis cum summa laude virtutum fideliter exhibuit et deuote: in recompensationem fidelium et laudabilium seruiliorum ipsius Comitis Petri, praedictam terram cum omnibus vtilitatibus et pertinentiis suis vniuersis, eidem Comiti Pelro et suis haeredibus, liaeredumque suoruin successoribus dedimus, contulimus atque tradidimus, iure perpetuo et irreuocabiliter possidendain, inducente autem nos et mouente ad collationem praedictae terrae faciendam, donatione, seu traditione cuiusdam equi Seco coloris, alti pretii, quem regiae aptum et congruum Maiestati ab eodem recepiinus, ipso eodein 110strae voluntati et petitioni in traditione ipsius equi omni liberalitate fideliter occurrente. Cuius quidem terrae metae, prout in litteris Praepositi et Conuentus vidimus contineri, lioc ordine distinguuntur: Prima meta incipit a parte orientali, inter alpes, a capile fluuii Biztricza, inde per sjluas venit ad locum, qui dicitur Tempnekut, hinc