Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
aut ad gerenda quoque contra hostes Patriae arma comporati habebantur. Natos esse taliumlobbagionum, quamdam etiam induxit praecellentiam. Iobbagionum nomine ii, quorum fortuna inquilinorum conditione potior est, hodiedum discernuntur. Est quoque aduertendum: non fuisse olim in vsu stabilia familiarum cognomina; ipsaque vel a solo natali, vel a castris ac terris possessis, muniis gestis, ac frequentius ab auis et parentibus, quorum virtute opibus aut honore sunt auctae, iisdem inhaeserant. Quae res, possessoribus saepe mutatis, in adornandis Genealogiis maximas facit. difficultates. Ouas enodandas Leguleis nostris relinquimus.