Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
fato Gabriano , et fratribus suis, contradiclione indebita non obstante, et eosdem in ipsorum possessionibus manuteneatis et conseruetis, aliud facere nnlJatenus praesumentes. Datum sub Castro Zelench in vigilia Sancti Laurentii. Ex adiudicatoria sententia Detrici Bebek de Pelsocz Palatini de anno 1416. E MSS. Szirmaj. Inter litteraiia Instrumenta Kulnasiana. S. a. Idem Ladislaus possessionem Essen filiis Simonis relinquit. Nos Ladislaus , Dei gratia, Rex Hungariae, significamus , quibus expedit, tenore praesentium vniuersis, quod nos quamdam possessionem Esscen vocatam , existentem iuxta Tjciam , super qua contentio inter Boxain, Thomam , Georgium , Simonein et Detricum, filios Symonis ab vna parte, et Stephanum , filium Bophoi ex altera, corani nobis vertebatur; viso Priuilegio Capituli Agriensis, in quo comperimus ipsam possessionem per filios eiusdem Symonis iusto titulo ernptionis esse comparatam: relinquimus filiis praedicti Sj^monis iuxta continentiam priuilegii eiusdem Capituli perpetuo possidendam. Datum in Potok in crastino Dominici Confessoris. " Ex analectis Wagnerio - Jankovich. Tom. C. r.ro 134. pag. 122. S. a. Idem Ladislaus Coniiti Bagomerio ius in fluuiis suis aurum quaerendi aut lauandi priuilegialiler con cedit. Magister Andreas, filius Bago, exhibuit nobis quasdam litteras Domini Ladislai Ilegis patentes ,