Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

tuum assignatis ; insuper ducentis marcis argenti in additamentum satisfactionis et solutionis prae­missarum dotis et rerum parapLernalium, ac quar­tae praemissarum ipsis tribus Dominabus plenarie persolutis. Quibus et praedictis tribus villis rece­ptis, super dote et quarta lmiusmodi, cadentibus, Dominae sese esse contentas fatentes, et eis fuisse satisfactLim per omnia recognoscentes, ipsum Co­mitem Bitter et fratres suos super facto dotis et quartae supradictarum reliquerLint legaliter expe­ditos : conditionibus , obligationibus, et articulis huiusmodi interiectis, vt ab omnibus quaestioni­bus et impedimentis contra ipsas tres Dominas, et earLim liaeredes, et successores ratione praedicta­rum trium villarum et suarum vtilitatum , vllo vnquam tempore suscitatis, ipse Comes Bitter et sui fratres , ac eorum posteritates , praefatas tres Dominas et earum proles ac successores expedirent indemniter SLUS propriis laboribus et expensis, in perpetua tenuta et pacifica possessione earumdein trium villarum et pertinentiarum suarum absque omni molestia conseruando; nullam cum eis tribus Dominabus et earuin successoribus praetextu prae­dictarum trium villarum habituri de cetero qLiae­stionis materiam ; ctim svper lioc articulo S[>eciali­ter omnis occasio repetendi et procedendi eis ad praesens et in perpetuum existit amputata. In cu­ius rei firmitatem et memoriam sempiternam prae­senles litteras ad petitionem et instantiam partium praedictarum nostro sigillo dedimus communitas. Datum per manus discreti viri Magistri Cjpriani, Ecclesiae nostrae Lectoris. Anno Domini MCCXC. pridie kalendas Iulii.

Next

/
Oldalképek
Tartalom