Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

simus Jitteras , dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Yenerandi Patris Gre­gorii, Dei gratia episcopi Clianadiensis, aulae no­strae Vice -Cancellarii , dilecti et fidelis nostri. Anno Domini iVICCXC. regni autem nostri anno XIX." E Collect. Heuenesi Tomo 50. L. NN. pag. 68. Lite denuo suscitata, sententiam pro Monialibus dix.it Tho­mas A. Epp. Strigon. A. 1315. \A. Ch. 1289. Idem Ladlslaus patronatum monasterii de Lelesz, filiis Simonis ob manifestos ac notorios ex­cessus ablatum , Stephano , ac Paulo, filiis Michaelis Vbul confert. Ladislaus, Dei gratia, Rex Hungariae, signi­jficamus quibus expedit , tenore praesentium vni­uersis, quod nos consideratis fidelitatibus et me­ritoriis seruitiis Magistrorum Stepliani et Paulli , filiorum Comitis Michaelis , filiiVbul, patronorum monasterii de Lelesz , quem patronatum Boxa , Tliomas , Dionjsius, Detricus, Georgius , et Si­inon, filii Simonis, ex nostra collatione posside­bant, propter manifestos et notorios excessus fili­orum eiusdem Simonis, a filiis ipsius Simonis et a Lachk , ac Donch filiis dicti Tliomae auferendo, praedictis Stepliano et Paulo magistris dedimus et contulimus perpetuo possidendum et habendum. Datum in Karansebes Sabbatho proxirao ante fe­stum beatorum Pliilippi et Iacobi Apostolorum. Anno MCCXC. E MSS, Wagner. Katona Tom, VI. p. 1004.

Next

/
Oldalképek
Tartalom