Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

mini. Anno Domini Millesimo, ducentesimo, octua­gesimo nono. " Ex. autograplio apud Quintoforenses conseruato. Bar­dosy p. 298. sqij. A. Ch. 1289. Connentus Zaladiensis de fassione Myhe , fi­lii Comitis Martini , de genere Iah , super possessione Sz. Gydrgy vendita testatur. » Frater Andreas , miseratione diuina , abbas Zaladiensis , totusque eiusdem loci Conuentus. Omnibus Christi fidelibus, praesentem paginam in­specturis, salutem in vero Saluatore. Quia obliuio hominum memoriae semper inimica fore dignosci­tur: dignum est, vt omnis contractus , certi iuris testimonio scilicet, teste scriptura muniatur. No­tum facimus igitur omnibus , quibus praesentes patuerint , quod Myke, iilius Comitis Martini de genere Iak ab vna parle ; et Comes Ocliuz, de genere Buzad, ab altera; coram nobis prae­sentialiter constituti, idem Myke portionem suam in terris quondam Scengiirg vocatam , in 01 ta­ruch existentem, quam primo venerabilis Pater Z a 1 a n d u s, episcopus Vesprimiensis possidebat, cum omnibus vtilitatibus et attinentiis suis dixit vendidisse praedicto Comiti Ochuz , receptis se­ptuaginta marcis , ab eodem in plenum, et per eum suis heredibus perenniter et irreuocabiliter possidendam, saluo iure, ita videlicet : quod nec aliquo temporum decursu per ipsum vel per quem­piam huiusmodi venditio in transgressionem reuo­cetur. Vt praesens venditio irreuocabilis perseue­ret, ad petitionem partium praesentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Nec

Next

/
Oldalképek
Tartalom