Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
destituta existebat, sexaginta marcas exsoluisse Comiti Herrico sepius nominato. Yt igitur talis permutacio , seu concambium processu temporum in irritum non possit per quempiam reuocari, seu retractari, ad peticionem parcium , presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum Anno Domini MCC. octuagesimo nono. Nicolao Praeposito, Pliilippo lectore, Laurencio Cantore, Sebastiano Bacliiensi, Paulo Syrmiensi, Iacobo Scygidiensi, arcliidiaconis; Morcolpho Custode, Daniele Decano, ceterisque fratribus in ecclesia Bacsiensi fideliter famulant.ibus et deuote. " Ex autograplio. Dipl. Hung. Szechenyi p. 324. sqq. A.\Ch. 1289. Michael, Praepositus de Misle, terrarn Belsey vocatam, Jilios Stephani Comiti Ileym forma cambii cessisse testatur. Vniuersis Christi fidelibus , tam praesenlibus, quam futuris , praesentem paginam inspecturis , Magister Michael, praeposilus Mvslensis, et Capitulum eiusdem Ioci , salutarem noscere veritatem. Quoniam quae geruntur in tempore, simul Iabuntur cum eodem , nisi suo scripto rata testimonio sagaciter confirmentur. Cum quod coram nobis personaliter constituti Elias etlohannes, filii Stephani de Belsey ex vna parte, et Comes Heym ex altera confessi sunt in nostri presencia, dicti Elias et Ioannes viua voce, quod quamdam terram Bels ey vocatam , hereditariam , presentibus et consentientibus coram nobis personaliter astantibus Magistro Dominico de Laad, et Nicolao, filio Pous, Adriano filio Gregorii , Marcello de Zokol, et Maglano Pugile, commetaneis et vicinis ter-