Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
mas saluare aliquateuus nequiremus, et quod consuetudo, quam praetendimus fuisse ordinatam Patrum nostrorum temporibus, sciiicet vt duodecimam erogaremus partem congregatam, et praeparatam , pro decima non coliecta, nec praparata, non posset cum aliqua fieri iusticia, sed polius dici possit corruptela, et animarum nostrarum perpetuae damnationis causa. Nos vero ammonicionem Sanetissimi Patris nostri audientes, tam salutarem, docti et reformati per sanctam praedicalionem viri religiosi, eiusdem fratris Corardi, cum vniuersitate populi tocius nostrae Prouinciae, vsi deliberatione communi , eodem Fratre Corardo nobis iniungente, in remissionem peccaminum Patrum nostrorum, ac animarum nostrarum , illi corrupte consuetudini abrenunciauimus et abrenunciamus, et praestito sacramento promisimus et promittimus, Sacrosancte Romane Ecclesie obedire, et amplius iustas dare Decimas, prout sumus eruditi ab eodem Fratre Corardo et sicut Hungari et Slaui suas erogant decimas in toto territorio Scepusiensi. Et ne hec sancta ordinatio et ordinationis praesito sacramento confirmatio, procedente tempore possit per aliquos nostros haeredes, haeredumque successores aliquatenus irritari, cum consensu vniuersitatis presentes decreuimus litteras in perpetuam confirmationem sigilli nostri communis munimine roborare. Acta sunt haec in Liwche praesente viro Venerabili Luca, Praeposito Sancte Strigoniensis Ecclesie, Aule regine Maioris Hungarie Cancellario, omnibus Plebanis et Laicis eiusdem Prouincie senioribus , ad eandem ordinationem congregatis. Anno ab Incarnatione Domini Millesimo, ducentesimo octuagesimo."