Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

ces Canonicorum, Suffraganeorum instanliain, sup­plicationes ministerialium, ad clamorem Ciuium et querimonias ciuitatis , animuin nostrum desideriis eorum sub liac forma tantum consensimus et ex­pressimus applicari: si vestra Reuerenda Paterni­tas, cuius gratiae postulationis effectus innititur, ipsam postulationem admittere dignaretur. Ne ta­men 'aliquorum fraus vel ambitio famam nostram obnubilet, quam in conspectu Dei et Vestro ape­rimus esse serenam: praemisimus dilectum proto­notarium nostrum , Magistrum Gundakerum, dan­tes ei plenam praecautionem supplicandi pro nobis, ac contradicendi et faciendi omnia, per quae opi­nio nostri nominis, in stalu solido conseruetur, supplicantes humiliter, quatenus viua vox sua in­ueniat audientiam in vestrae auribus pietatis. " Ex cod. Altah. Sup. Cod. Dipl. P. II. p. 161. A: Ch. 1289. Lodomerius A. Episcopus Strigoniensis Ciues castri Buden. ad mercatores de Hcitisbona et Vienna per Danubiurn descendentes, tricesima reginali, ac tributo capituli , Strigonii non solutis, haud recipien­dos sub interdicti, excommuniccitionisue censura strin­g it. Nos Lodomerius, miseratione Diuina Strigo­niensis Archiepiscopus, et comes perpetuus Lci eiusdem, significamus quibus expedit, praesentium per tenorem. Quod quidam complures mercaloies de Ratisbona et Vienna, et de aliis ciuitalibus et partibus Alemanniae, et aliarum regionum in Hun­gariam nauigio descendentes, et Strigonium locum videlicet solutionis tricesiinae reginalis et tributi ca­pitulo Ecclesiae nostrae Strigoniensi prouenientis, 50 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom