Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
le nostre Podolyn eontuleramus, per t\ rannicam rabiem gentiliuin, cum aliis suis rebus in Ecclesia predicte ville fore concrematum. Quare nos iustis peticionibus iam dicti Sculteti annuentes, prediotum priuilegium propter casum superius expressum, quod eundem vigorem obtineat, ac si nostra innouatio nunquam eidem accessisset. Primo ergo et principaliter volumus , et lirmiter statuimus, quod predictus Henricus, in prenotata villa nostra Podolyn , quam de nostre Serenitatis concessione iure Theutonico collocauit , omne ius villicationis integraliter habeat exercere, sua iura per omnia secundum formam iuris Cracouiensis et Sandomiriensis gubernando. Constituentes eum et posteros ibidem scultetos et iudices , vt eamdem perpetuo possideant, gubernent , secundum quod iuris ordo, ac iustitie exigit rectitudo. Concedunus eidem eciam molendinum liberum, et quotquot sepe dicta villa noslra indiguerit, vbi compelencius super litus aque Poprad construi vel edificari possint , cum omnibus vtilitatibus aliis , syluis, pratis, pascuis , rubetis, venacionibus, et libera piscatione in perpetuum , cum suis posteris , pacilice, libere et quiete possidenda. Omnes quoque incole, seu mansionarii, qui in predicta villa suas construxerunt mansiones, iure Theutonicali, videlicet Magd e b urge n s i , viuere decreuimus; ita, quod in solutionibus census de agris , secundum certam mensuram diuisionis distinctis, quilibet illorum singulis annis in festo B. Martini octo scotos argenti vsualis solueresit adstrictus, diflicultate qualibet pretermissa ; aliis vero , qui ad eandein villam pro succidenda sylua declinauerint, ibique suum fixerint incolatuin, decem annoruin concedi-