Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

fidelitalibus et meritoriis seruitiis Endus 6t S t e­phani, fdiorum Micou; Benedicti ac Petri, fili­orumPetri, Nobilium de Vzd, seruienlium quon­dam Moys , Magistri Tauernicorum nostrorum , bonae memoriae, quae nobis vna cum eodem Do­mino ipsorum, cum omni feruore fidelitatis impen­derunt, recensilisque, et in nostri memoriam re­uocatis, quae dum non nostris meritis, sed iniqua ex suggestione aemulorum nostrorum apud Ec­clesiam beatae Mariae Virginis de insula Budensi per illustrem Principem Dominum Regem LadisJaum , consortem nostrum karissimum , in ergastuJo Carceris conclusae fuissemus indigne , et per spatium non modici te m­poris detentae, in largitionem , seu oblationem bonorum temporalium tunc necessitatis noslrae in temporibus, quae et quanta fidelitatis exhibuerunt opera , plurima nobis offerendo donatiua ; huius­modi seruitiorum suorum, seu beneficiorum ab eis acceptorum, iuxta officii nostri debitum , nolentes esse immemores, in aliqualem recompensationem seruitiorum suorum praemissorum, licet longe ma­iora mererentur, quamdam terram Praeconum no­strorum reginalium, T u t Ji e u s - B u s u vocatam, in Comitatu Tholnensi existentem , sufficienteni usui octo aratrorum, sicut discreti viri, Capitu­lum Albensis ecclesiae , sub quoruin testimonio eosdem in corporalein possessionein dictae terrae per Nobilem virum Iohannem , filium Sidou, Co­mitem Praeconum nostrorum, nullo contradiclore apparente, fecimus introduci, nobis rescripserunt, sub eisdem metis et portionibus , distinctionibus terminorum , quibus hactenus habita fuerat, limi­tata et possessa , ipsis Eudus , Stephano , Bcncdi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom