Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
Anno Domlni MCCLXXXIX Regni autem nostri anno XVIII. " Ex autographo. Diplom. Regni Hung. in IV. nro 15. A. Ch. 1289. Idem Ladislaus Alexandro , filio Adriani , ob fidelia seruitia sub castro Borostyanheo, terram Bolda , a Henrico, qui fratribus suis infidelibus adhaesit, ablatam confert. Nos Ladislaus , Dei gracia , Rex Hungariae, significamus omnibus , memoriae commendantes , quod quia Henricus, filius Iacobi , fratribus suis, infidelibus nostris, filiis videlicet Henrici, se adiunxit et ammonitionibus pluries per nos factis, ad nostram gratiam redire non curauit; quamdam villam Castri ferrei, Bolda vocatam, quam idem Henricus possidebat, auferendo ab eodem , Alexandro, filio Adriani , pro seruiciis suis, nobis sub castro Porustyan irapensis, vbi idem Alexander per dextrum brachium nobis intuentibus sagitta transfixus exstitit; et per eum cognatis suis Mychaeli videlicet, filio Stephani, Petro filio Myxe, et Thome, filio Alexandri dedimus et contulimus perpetuo possidendam, sine iuris praeiudicio aliorum. Datum sub Castro Porustyan. Tertio die Sancti Valentini Martyris. " E coll. Dip]. Szechenyi Tom. III. nro 63. confirmatae sunt liae donationales a Carolo Roherto A. S. a. [dem Ladislaus jpatronalum monasterii Borsmonostor a Laurentio subreptitie obtentum , Comitibus Demetrio et Michaeli reddit, Nos Ladislaus, Dei gratia, Rex Ilungariae, significarnus vniuersis, quibus expedit, presencium