Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

nentes, a potestate seu iurisdictione ac iudicatu Comitis de Zothmar, nec non aliorum iudicum, ex (empti sint et penitus excepti) volumus et fide­litati Vestrae praecipiendo mandamus, quatenus praefatos filios JVIichaelis, nullus vestrum audeat seu praesumat iudicare; siquis aliquid contra ipsos haberet actionis, corain nobis prosequatur , iuris ordine seruato; et nos de iisdem iustitiae faciemus complementum. Datum prope Geble, in octauis S. regis Stephani. Anno MCCLXXXIX.« E coll. Dipl. Kaprinai sub B. Tom II. p. 129. A. Ch. 1289. Idem Ladislaus Monialibus de insula lepo­rum possessiones\quomodocun(jue alienatas restituit. Nos Ladislaus, Dei gratia, rex Hungariae , memoriae commendantes significamus , quibus ex­pedit vniuersis : Quod nos vniuersas possessiones Ecclesiae Beatae M. Virginis de insula in regno nostro vbique existentes , simul cum tributis in Castro Budensi, in foro, et in Pesth exigendis , item vineis, molendinis, foenetis, siluis, et pisci­liis, quae vulgariter Tanae nuncupantur; item palatia in calidis aquis existentia , simul cum omnibus pertinentiis ad ipsa , et specialiter mona­sterium de Tlielky simul cum villa ratione pa­tronatus pertinenti ad idem, auferendo a quolibet, reddimus et restituimus eidem Ecclesiae B. Virgi­nis commodo , et ea plenitudine, quemadmodum per Belam carissimum auum nostrum, et Stepha­num carissimum Patrern nostrum , reges illustris­simae recordationis , donata exstiterant , et colla­ta, iure perpetuo , et irreuocabiliter possiden da , omniaque instrumenta, si quae per aliquem quo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom