Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
A. Ch. 1289. Idem Ladislaus iura Capituli de Alba Transiluaniae restabilit. Ladislaus, Dei gratia, Hungarie, Dalmatie, Croaeie, Rame , Seruie , Gallicie, Lodomerie , Comanie, Bulgarieque Rex. Omnibus Christi fidelibus, tam presentibus , quam futuris, presens scriptum inspecturis, salutein in salulis largitore. Ad "vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod Canonici Ecclesie S. Michaelis, cathedralis de Aiba Transilu. ad nostram accedentes presenciam , exhibuerunt nobis litteras Domini Stephani regis, patris nostri karissimi, feiicis recordationis, petentes eandem confirmare ; in quibus ad plenum vidimus contineri', vt eisdem Canonicis Jbanc graciam duxerit specialiter faciendara, vt super vniuersos populos eorumdem nullus Woiavoda Transilu. descensum facere posset; aut populos ipsorum in qualibet caussa tam per se, quam per suos officiaies iudicare. — — Nos itaque Jitteras predictas ipsius patris nostri karissimi ratas habentes -— — concessimus, atque presentibus irreuocabiliter —• — confirmamus , iniungentes firmiter etdistricte, quod nullus Woiavoda , Transiluanus, pro tempore constitutus, aut officiales eiusdem, populos eorumdem canonicoruin , seu capituli audeat vel praesumat iudicare; aggrauare, infestare, atque perturbare. In cuius rei memoriam , firinitatemque perpetuam, praesentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus ven. patris Gregorii, D. gr. Episcopi Chanadiensis, aule nostre YiceCancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCLXXXIX regni autem nostri anno XVIII." Ex autographo Katona Tom. VIII. p. 995 sq.