Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
dicis est, discordantes partes ad coneordiam inuitare , predictarum parcium supplicacionibus inclinati, composicionem factam prehabitam inter ipsas, auctoritate ducali , sanccione perpetua confirmamus, ratamque et firmam habentes , facimus valituram nunc et in euum, gaudere semperque stabili firmitate. Ad horum itaque omnium euidenciam certiorem, hanc paginam supradicto Domino Episcopo, dedimus, nostri sigiili munimine roboratam. Acta sunt hec publice Cracouie in nostra Curia. Anno Domini Millesimo , ducentesimo , octuagesimo octauo. Indictione prima, X. Kalend. Iunii. Praesentibus Comitibus et Dominis supra dictis, et aliis quam multis. Datum per manus prefati Domini Procopii, nostri Cancellarii. Verum tamen omnia iura ducalia , quibus ville prehabite sunt adstricte, et ad que tenentur, pro nobis et nostris salua successoribus reseruamus. " Ex eodeci autlientieo transumpto. Bardossy p. 279. sq. A. Ch. 1288. Ladislaus, Vajvoda Transyluaniae, ob damna Ecclesiis T ansyluaniae illata, filiis Mikula satisfacere in pecunia contumaciter renuentibus, possessiones hereditarias aufert , ac Petro Transyluaniae Episcopo transcribit. Nos Ladizlaus , vice-voyouoda Transsiluanus; Petrus de Nyr, comes de Kulus, Michael Comes, filius Laurencii; — — filiusMuron, et Comes Petrus , filius Clementis ; /iudices per recnum Transsiluanum constituti, et eidem LadizJao vice - voyouode in assessores ad vniuersas causas assignali , presentibus, quibus expedit, significamus viuersis: quod cum secundum continen-