Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
perferendis, in redilu huiusmodi sui itineris, quura ad nostram Curiam remearet, per Comanos, hostes et inimicos capitales tunc temporis regni 110stri et nostros, captus et bonis omnibus nequiter fuit spoliatus ; et quod plus est, denudatus et eorum vinculis enovmiter alligatus , sua propria in persona ab eisdem extiterit detentus pluribus diebus, in dedecus ordinis episcopalis , proh dolor! quinque fratribus eius, ac aliis suis consanguineis, et familiaribus, numero circiter decem et octo personis, inhumaniter et miserrime interemptis. Quae omnia et singula praemissorum, toto regno nostro ct nobis sunt et fuerunt luce clarius manifesta. Tot et tantis eius obsequiosis meritis , et meritoriis obsequiis consideratis, et in nostri memoriam reuocatis, eius fidelitatum in aliqualem recompensationem et recompensam, tamquam pro innumerabilibus paucissima et pro immensis exigua, totales terras , possessiones, omnia alia iura hospitum nostrorum de Nitria, immediate pertinentium ad nostram regiam Maiestatem , intra et exlra castrum nostrum Nitriense, et alias constituta , quocunque litulo liabita , possessa et acquisita , sub eisdem plenitudinibus, circumstantiis, vtilitatibus, appendiciis, et pertinentiis vniuersis , quibus praedicti liospites nostri de Nitria, tempore Domini nostri, ilegis Belae, aui nostri charissimi, felicis recordationis , dinoscuntur possedisse ; praemissa eidem Domino Pascasio, Episcopo Nitriensi, et per ipsum eius ecclesiae , et Episcopatui de mera liberalitate, et regia uiunificentia, dedimus, donauimus, et tradidimus iure perpetuo , irreuocabiliter et pacifice, ac plenarie possidenda ; totum ius et proprietatem y ct dominium dictarum terrarum, possessio-