Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

gnitate regia dignaremur confirmare; quarum qui­dem litterarum patentium tenor esttalis: —Nos Ladislaus, Dei gratia, rex Hungariae significamus vniuersis, quibus expedit, praesentium per teno­rem , quod terras Vezveres, et Varhegy vocatas, in Comitatu de Saros existentes, Magistro Thomae, dicto Tholpos reliquimus, et permisimus tenendas et habendas pacifice et quiete, sicut eidem primitus dignoscimur contulisse. Vnde volumus, vt qui­cunque liberae conditionis homines ad ipsas terras causa commorandi venerint, Iibere veniant, et se­cure commorentur ; et nullus eosdem venientes audeat commolestare ; et cum nobis praesentes fue­rint reportatae, nostrum priuilegium eidem magi­stro Thomae super collatione dictarum dari facie­mus. Datum in Keve, feria quarta proxirna ante festum Virginis gloriosae. Anno Domini MCC. octuagesimo sexto. — Nosigitur considerantes mul­tiplices, et laudabiles famulatus Magistri Thomae, quos exhibuit nobis in diuersis expeditionibus re­gni nostri, et specialiter tunc, curn in Houd per­fida gens Cumanorum ausu temerario contra nos conuenerat, idem Magister Thomas in arena ipsi­us certaminis nobis cernentibus strenuos et lauda­biles exhibuit famulatus, letlialia vulnera suppor­tando: praeterea etiam cutn pro reducendis Cuma­nis , qui clandestine de reguo nostro aufugerant, d e fi n i b u s e t t e r m i n i s T a r t a r o r u in, quos nemo praedecessorum nostrorum peragrauerat , vltra alpes collecta multitudine Baronum et Nobilium regni no­stri accessissemus ; dictus Magister Thoinas nobilis fidelia exhibuit seruitia, et accepta; demuin tunc, cum Dux Conraldus terras Domini Leznek ,

Next

/
Oldalképek
Tartalom