Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

A. Ch. 1280. Eadem Elisabelh terrarn iuxta villam Tama­sy Nicolao et Marco, filiis Mathiae , possidendam re­linquit. Elisabeth, Dei gratia, regina ITungariae, omni­bus Christi lideiibus, praesentes litteras inspecturis, salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum riotitiam harum serie volumus peruenire, quod cum Dominium prouinciae Scepus, Dei gratia, et fauore Domini regis Ladislai, filii nostri charissi­mi et DD. Baronum suorum consensu, ad nostras manus fuisset deuolutum, Nicolaus et Mark, filii Mathiae , Nobiles de Scepus , ad nostram acceden­tes praesentiam, humiliter supplicando postularunt; vt terram iuxta villam Thomassy existentem, quam Dominus rex Colomanus et llex Beia socer noster piae memoriae, praefato Mathiae, Patri eorum, et eisdem Nicolao, ac Marco pro multi­plicibus fidelitatibus et seruitiis eorum contulerunt, sicut in eorumdem regum priuilegiis, exinde indul­tis , plenius vidimus contineri; nos etiam eis gra­tificare, et perpetuare dignaremur: Nos itaque meritoria seruitia dictorum Nicolai et Marci, quae cum Mathia , Patre eorum, supradictis regibus Ilungariae et tandem D. Regi Ladislao , filio no­stro , ac nobis in feruore merae fidelitatis Iaudabi­Jiter impenderunt, benignitatis oculis intuentes, pro eo, quod in pacifica possessione dictae terrae a tempore donationis vsque in praesens tempuseos­dem permansisse, comperimus, eandem terram cura suis vtilitatibus et pertinentiis ipsis Nicolao et Mark, et eorum haeredibus, haeredumque suorum successoribus dedimus, et contulimus, imo iam duduin collatain reliquimus perpetuo pacilice pos­sidendam (sequuntur metae) Datum anno Dominj MCCLXXX."

Next

/
Oldalképek
Tartalom