Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
A. Ch. 1287. Transactio inter Ecclesiam montis S. Georgii velut matrem , et villam S. Mathaei velut filialem. Nos lohannes, Plebanus de Bela, Henricus, Plebanus de Lubotza, (Leibitz) Henricus, Plebanus de Poprad, Sigfridus, Plebanus de villa Sueui (Schuabotz) et nos laici, Conradus, filius Gisileri, Menardus de Fiilca, Iwanus Iudex, Gochalcus sapiens: damus pro memoria, quod cum inter Laurencium , Plebanum de monte Sancti Georgii , et Gochalcum , Iudicem et populos de villa Matthei, exorta fuisset materia questionis pro capella, que est in eadem villa erecta , idem Plebanus asserebat, iam dictam Capellam in praeiudicium matricis Ecclesie esse constructam ; placuit vero vtrique parti (assumere) lidei obligationem, et sub poena viginti marcarum argenti , vt se nostro arbitrio commitlerent, et secundum quod nos, Deum pre oculis habentes, mediante iustitia ordinaremus, vtraque pars ratum et firmum inuiolabiliter obseruaret. Ne vero ecclesia S. Georgii, qua mater et domina suo iure penitus priuaretur , taliter duximus ordinandum: quod iam dictipopuli, de villa Mathei debeant dare decem marcas argenti pro structura ecclesie SGeorgii, Laurencio vero Pleba110, suisque successoribus successiuis temporibus teneantur assignare duodecim iugeraterre; que scilicet terra vicina sit , et adiaceat metis de monte Sancti Georgii, pacifice et quiete sine aliqua solucione perpetuo j>ossidenda. In cuius rei memoriam litteras presentes sigillis nostris fecimus sigillari. Datum in octaua Sancti Martini. Anno Domini Millesimo , ducenlcsiino octuagesimo septimo. "