Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

sicut D. legato praefato videbitur expedire; et per se vel per aliurn duxerit ordinandum; irrefragabi­liter statuentes , quod dictae centum marcae per nos et successores, annis sigulis perpetuis tempori­bus persoluantur , de argenti fodina nostra Quiyl­nylich - bana ( Guylnycli, Golnitz - banya ) vocata, circa Scepes: qui per ipsum vel alium, qui ue mandato ipsius aut per venerabilem patrem Lo­domerium , Dei gratia Strigoniensem Archiepi­scopum, ad curam, ministrationem et guberna­tionem dicti hospitalis fuerint deputati; nos et ca­meram nostram , nostrosque successores ad praedi­cta omnia et singula per praesens priuilegium obli­gantes. Quod si casu aliquo dictam argenti fodinam deficere, diminui vel deperire contingeret, quod dictae centum marcae de ipsius argenti fodinae prouentibus solui non possent, assLimimus, pro­mittimus, ordinamus atque statuimus, nos et ca­meram et aerarium nostra, vt supra obnixi, ob­ligantes, quod dictae centum marcae de camera vel aerario nostro, annis singulis persoluantur, tam pro satisfactione praedictae iniuriae et offen­sae, per nos Deo et Ecclesiae irrogatae, quam pro nostro et progenitorum nostrorum remedio peccatorum. In cuius rei memoriam sempiternam et perpetuam firmitatem, praesentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri nmnimine roboratas. Datum per manus discreti viri, M. Bartholomaei , aiilae nostrae Yice - Cancellarii ; dilecti et lidelis nostri, anno Domini MCCLXXX. XY. kal. Sept. regni autem nostri anno octauo." Apud Rayn. 11. VIII. Katona Tom. VI. p. 855. sqrj. Alia cjuoque supersunt Regis Ladislai in res pias bene­ficentiae vestigia, iVJeminit Prayus Eccle. Posoniensi quoque factarum donationum e visitatione canonica: vbi refer-

Next

/
Oldalképek
Tartalom