Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

firmitatem presentes concessimus litteras, duppli­cis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri magistri Achonis, aule nostre Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Do­mini MCC. octuagesimo. Regni autem nostri an­210 octauo. Indictione octaua, XI. Kal. Iunii, " Ex Orig. Dipi. Hung. p. 448. j4. Ch. 1280. Idem Ladislaus terras Jenu et Nane per Co­mitem Merianum, sine haerede decedentem, Elisabe­tliae , sorori suae legatas denegat, donec cognati illius contradicentes suam coram se iustitiam non demon­strauerint. Nos Ladislaus , Rex. Hungariae , memoriae cominendarrius significantes, quibus expedit vni­uersis , Quod Comes Petrus , oflicialis Dominae Elisabeth, charissimae sororis nostrae , ad nostram accedens praesentiam , exhibuit nobis litteras con­uentus Varadierisis , continentes, quod possessio­nes Comitis Meriani, filii Meriani, sine herede de­cedentis , Jeneo et Nane vocatas , in Comitatu de Barana existentes, secundum continentiam iitte­rarum nostrarum , Stephanus, homo noster, sub testimonio ipsorum statuisset Dominae EJizabeth , charissimae sorori nostrae, praesentibus commeta­neis, et vicinis nullo penitus contradictore existen­te. Petens a nobis, vt nos super collatione dicta­rum possessionum nostrum priuilegium conferre dignaremur ; sed quia ante exhibitionem littera­rum praedictarum Comes Ok, ac alii Nobiles, qui se cognatos dicti Meriani asserebant, ad nostram accesserant praesentiam , et super collatione seu perpetuatione dictarum possessionuin prohibitio-

Next

/
Oldalképek
Tartalom