Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

]>us expedit , praesentium per tenorem : Nos in­tellexisse , quod Ladislaus et Stephanus, frater eius, tacita veritate , nec ex — — — nec ex — — — litteras nostras priuilegiales recepissent super eo : quod Magister Ioachimus, infidelitate perpetrata fuisset interemptus ; ynde cum Idem loacliimus nullam infidelitatem contra nostram Ma­iestatem commisisset , iino semper nostrae Maie­6tati studuit multipliciter suis meritoriis seruitiis complacere : volumus, vt omnia priuilegia nostra, et litterae nostrae , si quae super huiusmodi fa­cto contra dictum Magistrum Ioachimum proces­serant, cassentur, et vbicunque fuerint praesen­tatae, vires non habeant; sed penitus pro iniquis et cassis habeantur ; quia dictus magister Ioachy­mus pro fidelitate coronae regiae debita per suos aemulos est interemptus, Datum Budae quinto die quindenariun Pentecostes. A. D. MCCLXXX. " Ex autographo. Anal. Fejervari Tonio H. numero CLXXVII. A. Ch, 1280, Idem Ladislaus pro remedio animae suae , ac reparatione monasterii B. M. K. de Kompold, dona­tiones facit. Nos Ladislaus, Dei gratia, Rex Ilungariae, significamus quibus expedit vniuersis , memoriae commendantes, quod nos ob deuotionem, quam erga beatam Virginem gerimus , propter remedi­um animae nostrae , volentes monasterio Beatae Virginis de Kompold , ad reparacionem eiusdem aliquali remedio succurrere, tributum ad edifica­tionem ipsius Monasterii concessimus ordinan­dum; laliter videlicet : quod de quolibet curru

Next

/
Oldalképek
Tartalom