Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
terreae ; de quibns vadit versus raeridiem , ad quamdam terram Foydkerek vocatam, vbi sunt duae metae terreae; quarum vna est meta terrae Eenedicti , filii Beze, altera vero terrae Tukul; a quibus tendit ad terras lacapus et Cbepani, altera vero terrae Tukul praenotatae, (ie quibus vadit versus septemtrionem; vbi sunt tres metae; quarum vna est lerrae Iacapus, et Chepani praedictae, secunda terrae Tukul praenotatae, tertia rneta est terrae Cosmae et Enze, custodum syluarum; de quibus iuxta terram Enze, cum metis dupplicatis vadit in longum spacium, vsque villam Tukul vocatam, vbi raxta eamdetn villam in horto ipsorum Cosmae et Enze, est vna meta, et altera est foris, iuxta eamdem, quarum vna est Cosmae et Enze, et altera terrae Tukul saepedictae, inde ipsa viila cum metis similiter dupplicatis, per spacium longum currit vsque Danubium , ad quamdam piscinam, et sic terminantur metae terrae Tukul saepe dictae. Datum feria quinta proxime ante quindenam Epiphaniae. Nos itaque ipsius Dominae Elizabeth, soroiis nostrae, aliarumque sororum in insula Yirginis gloriosae degentium , piis et iustis petitionibus inclinati, Regio cum fauore, eamdem terram Tucul cum oinnibus vtilitatibus et pertinentiis suis, prout per metas praescriptas est limitata, ipsi Dorninae Elizabeth sorori nostrae, et sorori bus praedictis, Deo iugiter famulantibus dedirnus, contulimus, et tradidimus iure perpetuo pacifice possidendarn. Vt igitur huius collationis series 10bur obtineat perpetuae firmitatis, nec possit vllo vnquam tempore in irritum retractari, praesentes eisdem Sororibus concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus 1 *