Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
A. Ch. 1283. Idem Lcidislaus Gregorii Bam, de genere Peech, constantem Jidem laudat et remuneratur. Ladizlaus, Dei graeia, Hung. Dalm. etc. Rex. — __ Ad yniuersorum noticiam — — volumus peruenire. Quod nos consideratis seruiciis Gregorii Bani, filii Comitis Marck de genere Peech, quae temporibus Domini Bele, aui nostri karissimi, et Domini Stephani Patris nostri karissimi, — — cum summa diligentia in omnibus expeditionibus regni pro lidelitate corone regie debita exhibuit, et impendit, que per singula suo modo longum esset enarrare, quedam tamen in memoriam futurorum presentibus iussimus inscribenda. Primum videlicet, quod cum Dominus rex Stephanus Paler noster ipsum Gregorium Banum misisset contra Bulgaros, preliciendo eundem Capitaneum sui exercitus, quoddam Castrum Vrchov vocatum propriis suis viribus idem Gregorms Banus optinuit expugnatum. Preterea cum Bex Bohemorum persecutor noster inique rupta pace treugarum — castrum nostrum Iauriense occupasset, nobis in etate tenera constitutis, et idem Rex Boemie, valida multitudine suorum armatorum in regnum nostrum introhire, et regnum nostrum post occupacionem dicti castri depopulare voluisset, idem Gregorius Banus cum quibusdam fidelibus nostris ex nostro precepto contra Regem Boemorum se opposuit, et eundem in fugam conuertit, et laudabilem victoriam reportauit, nuiltos ex aduersa parte perimendo, et quosdam Teotonicos milites strenuos ipsius regis Boemie, in signum victorie nobis adduxit captiuatos. Idem etiam Gregorius post adepta gubernacula nostri regiminis in ornnibus bellis intestinis in regno nostro einergentibus, et etiam ex-