Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

rgilur huiusmodi donacionis , siue confirmacionis series robur perpetue firmitatis obtineat, nec vllo vnquain tempore retractari valeat, aut in irritum quomodolibet reuocari, presentes concessimus Iit­teras , dupplicis sigilii nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis patris, Domini Tho­me, Episcopi Vaciensis, aule nostre Vice-Cancel­larii, dilecti et fidelis nostri. Anno Incarnacionis Dominice MCC. octuagesimo tercio; quarto Kalen­das Iunii, regni autem nostri anno nono (XI.) u Ex autographo. Dipl. Hung. Szechenyi p. 475. f ^f A. Ch. 1283. Idem Lcidislaus metas Ahhatiae B. V. de Kolusmonostor in Transyluania , per CapituLum eias renouari iubet: Ladislaus , Dei gratia, Rex. Hungariae, fideli­bus suis, Capitulo Ecclesiae Transiluanae salutem et gratiam. Dicit nobis religiosus vir, frater Paul­lus, Abbas monasterii beatae Mariae Virginis de Kolosstaonostor, in partibus Transyluanicis, quod possessiones ipsius monasterii , apud manus suas existentes, legitima reambulatione et metarum er­rectione ac renouatione, et aliorum possessionario­rum iuribus metali separatione plurimum indige­ret; super quo fidelitati vestrae firmiter praecipi­endo mandamus , quatenus vnum mittatis homi­nern pro testimonio fide dignum , quo praesente loannes, filius Petri de Somos, iuuenis aulae no­slrae Maiestatis, specialiter ad hoc deputatus, ad lacies possessionum ipsius monasterii et Abbatis loci eiusdem in partibus Transiluanicis habitarum , qualitercunque vo.catarum , accedendo , praesenti­bus vicinis et commetaneis eorumdem vniuersis ,

Next

/
Oldalképek
Tartalom