Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
scopo in evidentibus Literis suis exaltam (sic) in personis proprys cum pugilibus eorum, ut debebant, coram Domino Rege eomparuerunt, et quotquot pugiles partis utriusque in area duelii contra invicem duriter dimicassent postmodum tamen de permissione Domini Regis et nostra per arbitrium Baronum Regis et Reginae qui tunc inibi personaiiter aderant revocato ipso duello taliter concordarunt. Quod idem Coines Stephanus Filius FiJe Bani personaliter astando coram nobis praedictam terram ad usum duorum aratrorum , et dimidy sufficientem quam ad ipsam terram suam Gyovd pertinen. dixerat juxta possessionem suam in figura judicy habitam. Oliiciales vero vero ejusdem Domini Episcopi dicebant esse Ecclesiae Transylvaniae et are ad viliam Gyovd in eisdem metis, et terminis prout per ipsum reambulata , et reimpedita extiterat in forma compositionis et concordiae eidem Ecclesiae Transyluaniae Beati Michaelis reliquit, dedit et statuit cum omnibus utilitatibus suis pacifice perpetuo possidendam. Datum Bude in crastino octavarum nativitatis Beatae Virjnnis Mariae. Anno Domini Millesimo Ducentesimo octuagesimo Priino. Nos igitur visis praedictis Literis vice Iudicis curiae Domini Regis et plenius inleliectis cum praefato Comite Gurk Filio Beuna homine Doinini Regis virum Idoneum ac fide dignum Vytum Sacerdotem de Szoloch , ad praemissa exequenda duximus transmittendum, qui demum cum praedicto homine Domini Regis ad nos rediens, nobis dixit viua voce, quod cum antedicto Comite Gjurk, homine Domini Regis quarto die Beati Nicolaj Conlessoris, ad faciem praescriptae particulae terrae accedentes una cum vici-