Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

A. Ch. 1282. Lucas P?aepositus Scepusiensis sex Canonicix a se fundatis Capitulurn Scepusiense auget. Lucas, miseratione diuina, praepositus Eccle­siae S. Martini de Scepus, aulae maioris reginae Hungariae Cancellarius, vniuersis, praesentes lit­teras inspecturis, salutem in vero Salutari. Quum ecclesiastica beneficia pro illis, qui diuina in ec­clesiis exereent ollicia, sint instituta, indecorum omnino et absurdum videretur, si aliqua ecclesia. quae reditibus abundet , praesertim cathedralis, ministris legitimis defraudetur. Ynde, quum Ec­clesia B. Martini in Scepus debitis ac congruenti­bus careat ministris, qui diuina officia in eadern valeant ministrare ; nos , qui vtilitati ecclesiae • praenotatae toto animo volumus prodesse, vt te­. . / "Tiemur, sex canonicos de nouo ordinauimus; vi­* delicet Ioannem Sacerdotem , qui pro salute ani­mae nostrae missam B. M. V. quotidie celebrabit, et sicut ipse, ita et omnes successores sui in per­petuum, temporibus successiuis ; magistrum Ste­phanum, Magistrum Iacobum, item Helbrandum et foannem Clericos, item Iordanum. Quum au­tem, qui ad onus eligitur, repelli non debeat a mercede ; praenotato Ioanni Sacerdoti , et suis successjpiribus, volentibus tamen hoc officium vir­ginis gtoriosae fideliter celebrare, contulimus deci­mas — — — Vt autem praesens scriptum robur firmitatis in posterum valeat obtinere ; impressio­ne nostri sigilli et capituli ecclesiae nostrae leci­mus consignari. Datum apud Ecclesiam B. Martini, in Dominica proxima post festum Apostolorum Petri et Pauli. Anno Domini MCCLXXXII. " Ex antographo. Wagner Anal. Scep. P. I. p. 302. Kiitona Tom. VI. p. 872. Bardosy Supp. 223.

Next

/
Oldalképek
Tartalom