Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
pediturum eosdem. In cuius rei memoriam ad instanciam partium , presentes concessimus Jitteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum in crastino Beati Matliei Apostoli. Anno Domini M. CC. octuagesimo secundo. Dom. Batur preposito, Emerico Lectore, I. Cantore, Benedicto custode, magistris existentibus." E Dipl. Hung. p. 440. A. Ch. 1282. Testimoniales Magistri domus hospitalis S. Regis Stephani de Strigonio super sex mareis a Cornite Thoma perceptis. Nos frater Dominicus , Magister domus hospitalis S. regis Staphani de Strigonio, et frater Saulus eiusdem Ordinis , damus pro memoria , quod a Thoma Comite , filio Symonis Comitis, anno Domini MCCLXXXII. recepimus sex marcas pro pretio terrae Caracha ; quas 6. marcas debuisset nobis soluere coram Capitulo Budensi, in octauis S. Begis Stephani; sed nobis volenlibus , et quia procedere debebamus in aliis negociis Ecclesiae prope Thiziam , ideo easdem sex marcas recepimus in domo FF. Minorum , Deo famulantium. Quare eundem dictum Comitem in saepedictis sex marcis volumus esse expeditum. Datum quinto die Virginis gloriosae." Ex collect. Dipl. Wagnerio- Jankovichiana nro 211. pag. 276. A. Ch. 1282. Clausida testimonialium Capituli Agriensis. „ In cuius rei testimonium, ad instantias petentium, praesenles conlulimus , sigilli noslri post plagam Turtarorum rursus renouati munimine ro-