Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

homine et testimonio Praepositi et Conuentus cle Thurocz, item omnibus custodibus et piscatoribus siluarum vestrarum de Zolyom; item Andrea vil­lico de Bisztercze Bania, simul cum ciuibus iura­tis de eadem , aliis autem commetaneis et vicinis aliquibus non existentibus, nec vltra habentibus, per eadem reambulassent , ipsam metis et signis vndique circumdando; et statuisset eidem Magi­stro Philippo, iure perpetuo possidendam; nullo contradictore penitus existente. Metae autem ipsi­us terrae, prout idem homo noster et vester reci­tarunt, hoc ordine exprimuntur: Prima meta seu signum incipit in loco, vbi duo fluuii Zolna vo­cati ad inuicem cadunt, et coniunguntur a parte videlicet occidentali existentium ; ascendit aliquan­tulum; de quo fluuio postmodum exit, perueni­endo ad vnum primum Patak, qui cadit et in~ trat in ipsum fluuium, habens in se continentem modicum riuulum seu meatum aquae, per quod Potok tendit et ascendit superius vsque ad caput seu fontem eiusdem, vbi in se habet et continet arbores Egorfa nominatas , de quibus progre­ditur adhuc ad occidentem, et ascendit ad vnum Berk, in quo scilicet Berk currit et ascendit ad satis magnum spacium; de quo inclinando se per parum descendit in quamdam vallem, quae in se habet et continet quoddam Potak , cuius aqua seu meatus aliquantum in quibusdam locis appa­ret, sed non semper , et vbique exislit; quia torrens latitat sub terra , et sic se celat, per quod Potak nihilominus descendit et vadit vsque in Molcha-Patak, in quem intrando descen­dit et currit vsque in fluuium Goron, et eun­dem intrando ipsum fluuium Goron tendit , et

Next

/
Oldalképek
Tartalom