Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

'ji. Ch. 1281. Muthmerins Praepositus Scepusiensis cum st/o Capitulo ratione villarum JLethon et Heymuth tran­sigit. Nos Magister Muthmerius, miseracione diui­na, Praepositus de Scepus. Omnibus Clirisli fideli­bus, praesentem paginam inspecturis , salutem in vero Salutari. Ad vniuersorum notitiam serie praesentium volumus peruenire: Quod cum ex do­natione illustris Belae regis, bonae memoriae, villas Lethon et Heymuth vocatas, pro remedio animae carjssimi fratris sui Colomani, felicis re­cordationis , nobis et ecclesiae nostrae contulerit perpetuo possidendas; et licet pro eisdem villis iratres nostri traxerint nos in causam coram Do­mino Legato (Philippo episcopo Firmano): tainen ante decisionem causae, maturiori et saniori habi­ta deliberatione , medietatem omnium prouentuum dictarum villarum tam maiorum, quam minorum, dictis fratribus nostris, imo ipsi Capitulo, contu­limus, ordinauimus, et statuimus perpetuo retinen­dam ; ita, quod nec nos, nec successores nostri, de mediis prouentibus dictarum villarum , nullum sibi ius possint vindicare: quia in retentione di­ctarum villarijm magnas expensas, et labores sae­pe ac saepius pro confirmationibus sumus perpessi. Yt autem haec ordinatio. seu donatio, per nos facta, per successores nostros in irritum nequeat reuocari: praesentes litteras nostras dicto Capitulo, mediantibus Henrico , Plebano de Leucha , et Io­anne Plebano de Suburbio (Szepes Varallya) et Comite, lVatre suo Ioanne de Gargow, concessi­mus sigilli nostri munimine roboratas. Datum an­no Domini Millesimo, ducentesimo, octuagesimo primo."

Next

/
Oldalképek
Tartalom