Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

facto, partibus sic volentibus et petentibus, litte­ras praesentes concessimus, sigilli nostri munimi­ne roboratas. Datum per manus Magistri Ambro­sy, Scholastici Budensis. Anno Domini Millesimo, Ducentesimo, septuagesimo. Nicolao Cantore, Pe­tro Custode, Beda Decano, Michaele Sacerdote, Damiano et Petro Magistris, ceterisque Canonicis existentibus. u Originales isi arcliiuo Camerali. MSS. Heuenesi Tom. OO. nro Llll. p. G2 - 3. In aliis paribus ex eodem ori­* ginali descriptis nomina sic lego: Demetrius, filius Bez­ler, de genere Nana Bezler de villa Berky decidiit is, cui Tabularium Exc. Camerae patuerit; ego supplicans, vt ea , quae per Heuenesium et Prayum inde eruta iam sunt , ast mance , aut cum biatibus descripta , inspicere possim , M. Dominum Arcbiui Praefectum in cassum re­(juisiui. A. Ch. 1270. Capitulum Budense de dispositione nobilis JDominae Onnus, relictae Comitis Turul, rionasterium B. M. V. de insula ingressae, testimoniales elargitur. Omnibus in Christo pie viuentibus Capitulum Budensis Ecclesie salutem in Domino sempiternam. Nouerit Vniuersitas Yestra, quod cum Nobilis Ma­trona , Onnus nomine, relicta Comitis Turul, filia videlicet Comitis Pauli, filii Ee, pie deuotionis desiderio accensa, se in habitum Sanctiinonialium de insula sancte Marie Domino iugiter famulanti­um transtulisset; de possessionibus suis , que pro dote sua post obitum dicti mariti sui in ius ipsius fuerant deuolute, presente homine nostro, quem ad petitionem eiusdem Domine miseramus, taliter ordinauit : quod quamdam terram suam , Sol vo­catam, prope aquas Ticie existentem, Ecclesie Sancte Marie de insula, in qua ipsa Deo seruire

Next

/
Oldalképek
Tartalom