Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

Quum niliil memorialiter retineatur, nisi sub te­stimonio litterarum obseruetur; ad vniuersorum igitur tam modernorum, quam futurorum tenore jiraesentium volumusnotitiam peruenire: quod nos iibertatem hospitum nostrorum de loeo vocato sci­licet Cosue, eisdem concessam semper firmam, ct illaesam permanere volentes, priuilegio nostro duximus esse confirmandam. Praefatorum si qui­dem hospitum libertas in liunc modum est ordina­ta: vt annuatim singulae mansiones, Jocum nomi­natum inhabitantes, tertium rnediuin pondus nobis soluere teneantur, et maiori viJlae vnum denari­um currentem pro frisatico. Praeterea etiam iidem liospites semel i«i anno nos tenentur suscipcre , et ad nostram coquinam vnum ljouem tenuein, aut porcumbonum, decem gailinas , duos anseres da re teneantur. Vinum etiarn, si pro Jeui foro conli­gerit comparari, decem cubulos ; si autem pro ca­riori quinque cubulos tenentur administrare; et panes in sufficientia. Si vero viterius fuerit neces­se in ipsa villa commorari, domos nobjs et no­stris concedent; sed quae nobis, vel nostris fient necessaria , iusto pretio comparabimus. Hoc eliam eorumdem est concessum libertati, vt ad resecan­das segetes nostras nullus ipsorurn inuite poterit compelli, nisi quis propria bona voluntate con­cesserit; Hoc etiarn addito, quod nemo ex iilis in nostram legationem mittendus erit, nisi per tan­tam vsque horam prandii poterit perueniri. Nec hoc praetermittendum est, vt si quis hospitum su­pra dictorum sine herede decesserit, omnes suas facullates liberum habebit arbitrium quocunque volet disponendi. Si quis ctiam illorum, se a no­bis voluerit absentare, et de loco dicto recedeie,

Next

/
Oldalképek
Tartalom