Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

tes litteras inspecturis, salutem in vero Salyatore. Ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire, quia cum Deo propitio regni guberna­culum et coronam adepti fuissemus, frater Lau­rentius, Praepositus monasterii nostri Yirginis glo­riosae de Saag Ordinis Praemonstratensium ad no­stram accedens praesentiam, exhibuit nobis priui­]egium charissimi Patris nostri, Domini Belae, il­lustris regis Hungariae, felicis recordationis, in quo plura priuilegia eiusdem monesterii continen­tur; petens humiliter .et deuote , vt ipsum priui­legium nostro dignaremur prilegio confirmare; cu­ius tenor talis est Bela ( vide ad an. 1265. 1268. 1266. 1258. 1259. 1265. 1264.) Nos igitur ad instantiam et petitionem ipsius Fratris Laurenti, Praepositi monasterii nostri de Saag, inclinati pri­uilegium iam dicli charissimi Patris nostri, ratum habentes et acceptum , auctoritate praesentium con­firmamus, dupplicis sigilli nostri munimine robo­rando. Datum per manus Magistri Benedicti, Prae­positi Orodiensis , aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini Millesimo, ducentesimo, septuagesimo; regni autem nostri anno Primo. " Originales in arcliiuo Camerali. MSS. Heuenesi Tora. EE. nro XVIII. p. 213— 231. A. Ch. 1270. Idetn Stephanus litteras suas, quibus anno 1264. villas leno et Hethen Ecclesiae B. M. V. in~ sulae leporum donauit, confirmat/ft' ' y , ty Stephanus, Dei gratia, Hungariae, Dalm^tiae, Croatiae , Ramae, Seruiae , Galliciae , Lodome­riae , Cumaniae , Bulgariaeque Rex. Vniuersis

Next

/
Oldalképek
Tartalom