Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
Praepositi, aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Doraini MCCLXX. Regni autem nostri anno primo. Transumtae a Capitulo Strigonien. A. 1291. et ab Andrea, R. H. anno 1299. Ex archiuo Cap. jMetrop. Slrig. A. Ch. 1270. Idem Steplianus filiorum seniorum Gala de Szepes, qui rerum aquirendarum causa exteras in oras sunt profecti, cum fratribus minoribus factam conuentionem rati habet. Stephanus, Dei gratia, Hung. Dalra. Croatiae, Ramae, Seru. GaHiciae, Lodomeriae, Comaniae, BulgariaequeRex. OmnibusChristi fidelibus, praesentem paginam inspecturis, salutem in auctore salutis. Ad vniuersorum notitiam, tam praesentium , quam futurorum, harum serie volumus fieri manifestum : Quod Marcus, filius Gala de Scepes. Botyz, Nicolaus, Petrus, dictus Dond, et Marcus, flliisui, coram nolus personaliter constituti, confessi sunt, quod duo filii seniores eiusdein Gala, gratia rerum aquirendarum , pelita a nobis licentia et obtenta extra terminoS regni nostri se transferrent, ordinantes int-pa-se: quod si quid in possessionibus, seu rebus alienis aquirere possent, Pater et fratres eorum iuniores nullam exinde vendicare jiossent portionem, nec in ius computarent diuisionis ; saluis tamen possessionibus eorum paternis; si vero aliquid sinistri ex processibus ij>sorum emergeret, pariter eoturn et fratres iuniores, nec in possessionibus , nec in personis propter hoc grauarentur; in possessionibus paternis remanentes pacifice et quiete. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem, praesentes concessimus dup-