Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

exactiones collectarum iidem de suo debito serui­tio, paupertatis onere oppressi, discedere compel­luntur; supplicauit igitur nobis idem Magister Mi­ko , \ t ob reuerentiam B. Virginis eos de solu­tione collectarum eximere dignaremur. Cum ita­que iustis petentium precibus obtemperandum sit, praesertim cum petentium vota et pietas adiuuat, et iustitia non relinquit; attendentes dictos pulsa­tores per pios progenitores nostros ad seruitium Virginis gloriosae de Vduornicis deputatos , et quosdam per Nobiles regni de liominibus seruilis conditionis esse collatos ; et quia nunc apud Ec­clesiam iugo seruitutis detinentur, quia et Vduor­nici et Serui a solutione collectae per conditionem suam excusantur; dictos pulsatores ab omni colle­cta , cuiuscunque generis , et speciei, quae in re­gno nostro fieri consueuit, duximus per omnia eximendos ; praecipientes collectoribus in Vespri­miensi Comitatu pro tempore constitutis, vt nec collectam victualium, nec denariorum praesumant exigere ab iisdem ; nec petere aliquas litteras no­stras ab eis, ad excusandum se de collecta: cum per praesentes eos velimus liaberi penitus excusa­tos} praecipimus etiam homini nostro, collectores praecedenti, et Comiti Vesprimiensi, ac oOiciali eiusdem , vt ratione collectae nihil al) eis recipi­ant ipsi , nec per collectores recipi faciant, vel permittant ; cum hi , qui de collecta principali sunt expediti , ad solutionem denariorum super­fluorutn nullatenus teneantur. Ceterum Collectori, homini nostro , collectores praecedenti , Comiti Vesprimiensi, vel officialibus suis coram testimonio conuentus Sancti Martini de Sacro Monte Panno-

Next

/
Oldalképek
Tartalom