Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

Comitum eorumdem, ex forma priuilegii supradi­cti expediti sunt, penitus et exemti, sic et a vexa­tionibus, molestiis, inquietationibus, et grauami­nibus, quae per coliectores tam victualium, quam denariorum, seu quarumlibet aliarum manerierum, possent eis imponi, mandari et iuberi, expediti habeantur penitus — Vt igitur praesens no­stra ordinatio, immo iam dudurn ordinati nesotii salubris innouatio robur obtineat perpetuae firmi­tatis , nec per praedictos eorumdem Comitatuum iudices, Comites , seu rectores, et collectaruin ex­actores, valeat aliquatenus imm.utari; praesentes populis dicti monasterii super lioc in priuilegium firmitatis perpetuae concessimus litleras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per ma­nus M. Benedicti, Orodiensis Ecclesiae Praepositi, aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis no­stri , anno Domini MCCLXX. septimo idus JNo­uembris, regni autem nostri anno primo. " Apud Novak Yind. p. 21. Katona Tom. VII. p. 525. sqq. yj. Ch. 1270. Idem Stepliciniis monasterio S. Maiiae de monte vicesimam decimarum totius Cornitatus Sopro­niensis donat. Steplianus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Kamae , Seruiae, GaJliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Oinnibus tam prae­sentibus, quam futuris, praesentem paginam in­specturis, salutem in salutis largitore. flumanae eonsiderationis subtilis ostendit intuitus , demon­stralio suggerit rationis, gloriosissimam Virginem , cuius misericordialis interuentus Japsus liominum

Next

/
Oldalképek
Tartalom