Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1 27 0. /dem Stephanus diuLsionem terrae de Kech inter filios Mohol et Dechs per Capitulum slgrimse suscipiendam disponit. Stephanus, Dei gratia, Rex Hungariae etc. fi delibus suis Capitulo Ecclesiae Agriensis salutern et gratiam. Quia Laurentius, Herbordus, Dethts, Simon, Dethbor filiorum (filii)Mohol, filii Detricy de Kechs nobis humiliter detegere curarunt, quod inter ipsos diuturnus rancor et iurgiorum materia super facto possessionum ipsorum diutius ventilata, etnunc ipsi nostri in conspectu fidelium seruitiorum nobis temporibus congruis et opportunis impensis et exhibitis humiliter supplicarunt, vt nostra benignitas, largiflua clementia eisdem in vniuersis possessionibus ipsorutn diuisionem perpetualem ac duraturam nostra reaia consensione et annuitione annueremus et donaremus. Cum nos petitionibus regnicolarum acquiescere volentes, et praecipue eisdem Nobilibus de dicta Kech, consideratis ipsorum seruitiis et seruitiorum meritis , nobis gratuite exhibitis, ita tamen, quod quandocunque — — — si quispiam sine sobolium solatio morte naturali praeuentus fuerit, vel sublatus, ex tunc portiones eiusdem possessionariae in fratres debeant redundare successiue. Igitur nos petitionibus eorumdein aduertentes praemissam diuisionem rilu regni nostri et consuetudine annuimus. Datum in Komaron feria quarta proxima ante festum OO. SS. anno Domini MCCLXX. F. collect. Diplom. Wagneriano - Jankovicliiaiv» un» 29G. p, 385.