Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

vniuersi regtil nostri Nobilibus praestitum iura­mentum infallibiliter voJentes obseruare, quam­quatn inspectis tot et tantis priuilegiorum paribus terras easdein sine iudicii strepitu , seu alterius li­braminis examine, dicto Nicolao restituere voluis­semus; idem Nicolaus de iure suo non diffidens, per attestationem plurimorum Nobilium regni no­stri nobis patefecit, praedictam terram Billigue et Yeseu suam fuisse et esse, et ab eo et patre suo abalienatam et receptam fuisse indebite, ac iniuste. Praemissis igitur sic peractis , nos , qui ex susce­pti regiminis ollicio metiri debemus merita singu­lorum, et vnicuique, quod suum est, reddere cu­pientes, tam euidentem iustitiam ipsius Nicolai non volentes vlterius sine animae nostrae graui dispendio sub dissiinulatione vJterius pertransire, memoratam terram Belligue et etiam terram Ve­seu iuxta continentiam priuilegiorurn eorumdem restituendas duximus, et restituimus pleno iure eidem Nicolao , et per eum suis successoribus pa­cifice perpetuo possidendas. Ceterum, cum post haec idem Nicolaus possessionem praedictam vt verus possessor apprehendisset, discreti viri, Praepositus et capitulum Vesprimiense contra eum mouerunt quaestionem coratn nobis, requirentes singula duo pondera , sibi ex parte ipsorum hospi­tum per donationem saepedicli Domini regis cha­rissimi Patris nostri , solui debere , de quauis mansione ; ad quae dictus Nicolaus eosdem hospi­tes teneri debere non dicebat; pro eo, quia inuito Domino de re aliena donatio fieri non poterat vllo inodo. Et quia iuris ordo est in omnihus ob­seruandus, nec est aliquid definiendum, antequam cognoscatur, causam eamdem Baronibus nostris ,

Next

/
Oldalképek
Tartalom