Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

litati et commodo ex ?.nimo intendere cupientes, coneessimus: vt Ecclesiam suam Carponensis, et Banensis ciuitatum habeant more , et libertale Theutonicorum aliorum. Item volumus, quod ter­ram et alia iura, quae tempore praedicti charissi­mi Patris nostri eorumdem fuerunt, certis metis limitata, possidere valeant perpetuo et habere. Vt igitur huius nostrae concessionis series robur obti­neat perpetuae firmitatis, praesentes eisdem hospi­tibus nostris concessimus litteras, dupplicis sigilli liostri munimine roboratas. Datum per manus ma­gistri Benedicti, Orodiensis Ecclesiae Praeposili , aulae nostrae Vice-Cancellarii dilecti et fidelis no­stri. An. Domini Miiiesimo, ducentesimo, septua­gesimo. Octauo Calendas Iulii, Regni autem no­stri anno primo. " Priuilegium isthoe transumserunt et confirmarnnt La­tlislaus anno 1274. et Andreas anno 1291. E collectione Diplomatica Georgii Gjurikovics Scnatoris Poson. A.Ch. 1270. [de>n Stephcinus Thomae, de genere Pak, Ianito- , ri Belae IV. terras ab eodem Patre donatas, roborat, Stephanus, Dei gr. Hung. Dalm. Croac. llam. Seru. Gall. Lodom. Cuman. Rex. Vniuer. Christi li­delibus, tam presentibus, quam futuris, presens scri­ptum inspecturis, salutem in D. sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenorc presencium volumus peruenire, quod Magister Thomas, de genercPuk, Ianitor Domini regis , karissimi Patris nostri, fe­licis recordationis, ad nos accedens, a nobis po­stulauit, vt possessiones Kus,- videlicet, terram Castri Musuniensis, et terram Thet, terram Bys­senorum, vicinam terre ipsius de Puk, in Comi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom