Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

mino Regi contra ven. fratrem nostrum, D. Ste­phanuin-, Episcopum Nonensem , graues querimo­nias faciendo et ipsum in causam coram ipso attra­hendo. Quumque tale negociura diu coram Domi­no rege, inter nos verteretur; praedictus D. Epi­scopus Nonensis, supplicauit nobis saepe saepius humiliter , priuilegiorum suorum munimen aile­gando, et suam iustitiam declarando, sibi miseri corditer in hac parte assentiri: Quapropter nos et capitulum Spalatense, Deum habentes prae oculis, ius et honorem Nonensis ecclesiae cupientes et vo­lentes , sicut debemus et tenemur ex ofiicio nobis iniuncto, integraliter confirmare et conseruare; veritati et non famae innitentes super eadem quae­stione, cum nostro capitulo, aliisque sapientibus et religiosis viris, deliberatione habita et consilio diligenti, praedictam prouinciam Lika cum omni­bus suis iuribus et pertinentiis per nos et capitu­lum nostrum , ac successores nostros, praecipue quum in eadem quaestione nihil iuris penitus ha­beamus, saiuo secundum morem patriae visitatio­nis officio, ven. fratri nostro Stephano, Nonensi episcopo, et eius successoribus, Nostrae Nonensi Ecclesiae realiter et personaliter, pacifice et quiete relinquemus perpetuo possidendam; renunciantes et cedentes totaliter quaestioni. ]n cuius rei me­moriam perpetuam et nolitiam pieniorem, prae­sentem cessionem atque reformationem nostro, no­strique capituli sigillis pendentibus iussimus com­muniri. Actum in Spalato, in praesentia et testi­monio nobiiium virorum, Martini, Grisogoni, Io­seph, Petri et Martini, Simeonis in palatio — — ego — — D. Lucas Canonicus et iuratus Nota­rius his interfui, ex mandato ac praecepto D. Ar-

Next

/
Oldalképek
Tartalom