Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
si. Ch. 1272. Elisabeth, maior regina, vi sui iuramenti , coronationis occasione nuncupati, terras occupatas Moysi Palatino restituit. Elisabelli , Dei grat5a, Regina Hung. , vniuersis sanctae Matris Ecclesiae filiis, praesens intuentibus, salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum notitiara, tam praesentium, quam futurorum, harum serie volumus peruenire: quod Moys Palatinus, Comes Supruniensis, et ludex Cumanorum , fidelis noster, a nobis cura instantia postulauit, quod villas Kosut, BeJch, Chop, Furnos, et Bakusi vocatas, in Tolnensi et Simigiensi Comitatibus constitutas, quae patris sui Magni Moys, quoncJam Palatini fuerant, et per Dominam Mariam socrum nostram , bonae memoviae, indebite occupatae fore dicebantur, de nostra gratia sibi restituere et reddere dignaremur pleno iure. Yerum quia veritas de praedictis possessionibus plene nobis non constabat; ad inquirendam omnimodam veritatem Yenerabilem Patrem Philippum, Dei gratia Episcoputn Yaciensem, aulae nostrae Cancellarium, duximus transmittendum ; qui ad nos rediens Nobis dixit: quod praedicti Moys Palatini assertionibus veritas facta diligenter inquisitione per omnia suffragaretur manifeste; vnde curn die appositionis coronae capiti nostro promisimus iuramento , quocl i u r a N o b i I i u m per antecessores nostros indeliite alienata, et iniuste occupata, reddi faciem u s e t r e s t i t u i; et quia etiam tum per praedictum venerabilem Patrem, tum etiam veridicis relationibus fidelium,et fide dignorum Nobis constitit euidenter, praedictas pessessiones ad MoysPalatinum iure hereditario et rationabili pertinere ;