Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
Oguz Vduornici nosti i in Strigonio prope S. Michaelem, existenlem cum vineis et terris arabilibus, quas idem Oguz possidebat. Item contulimus ipsi monasterio molendinum nostrurn , quod est in Geitli cum duobus fundis curiarum et foeneto , quod potest sufficere quinque lio minibus ad falcanduin vno die, et lignis, quae possunt sufficere ad duo dolabra , quod Bard nominatur, vno die ; item ob diuinae pietatis clementiam contulimus eidem monasterio quamdam terram Vduornicorum nostrorum Agar noniinatam, cum quinque mansionibus Vduornicorum, qui super eadem sunt residentes, sub eisdem veteribus metis et terminis, quibus iidem Vduornici nostri possidebant. Et ne praedicti fratres ratione populorum praedictorum vniuersorum et singulorum cuiuscunque conditioliis exstiterint, vel existant, sibi per nos collatorum, litibus et iurgiis fatigentur, ipsos populos a iurisdictione Comitum Castrorum, in quibus castris et Comitatibus existere dignoscuntur, exemimus, et harum serie eximimus pleno iure; volentes vt in illis casibus, in quibus Comites populos aliarum Ecclesiarum et Nobilium iudicare consueuerunt, nullius alterius, quam nostro , et successoruin nostrorum Regum iudicio astare teneantur; aliis causis ipsorum, quas vel ipsi inter se mouerint, vel alii extranei suseitauerint contra ipsos , iudicio Praepositi decidendis pro tempore conslituti ; et hoc dicimus: quod possessiones et terras praenotatas eidem monasterio cum eisdem vtilitatibus et pertinentiis contulimus, quibus contulerat Dominus Bela, illustris ftex Hungariae , Charissimus pater noster, clarae memoriae saepe dictus. Vt igitur tam salubris ordinationis et donaTom.V. Vol. I. 15