Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
llmitas propensiori afFectu et attentionis deuotione superna contemplatur , diuina gratia adiuuante , tanto (magis) operibus affectum debet producere ad efFectum ; maxime vnicum Thalamum Christi , Ecclesiam videlicet Catholicam , sublimando , religiosis consulendo; vt sic aeternae remunerationis praemium cum temporalis vitae subsidio consequatur. Sane considerantes dilectos nobis, in Dei filio, Fratres Ordinis Praemonstratensium , tanto potioris antidoto regii fauoris prosequendos, quanto specialiori deuotione eosdem nouimus obsequiis et reuerentiae B. Virginis, quae nostra et regni nostri est Domina et Patrona, Beatique Eustachii obligatos, ac vberioribus charitatis, quae multitudinem peccatorum operit, operibus abundare : ipsos volentes pro nobis, et pro anima Domini Belae , illustris regis Hungariae , charissimi Patris nostri, felicissimae recordationis , apud Deum ponere intercessores , Monasterium pro eisdem fratribus, in insula Chut, in honore B. Eustachii, et domos ac officinas religiosae conuersationis quieti congruentes, disposuimus; sicut praedictus charissimus Pater noster, clarae memoriae disposuerat et ordinauerat , praemissa regia deliberatione ordinare. Et quia religiosam vitam ducentibus prona beneuolentia quoslibet catholicos et maxime personas regali dignitate praeditas, conuenit subuenire : ne alicuius necessitatis occasio eos in diuinis desides aut negligentes efficiat, vei robur, quod absit, sanctae conuersationis subtracto subsidio vitae, vtriusque infringat, Monasterium praedictum , et religiosam domum de insula Chuth voluimus et volumus, sicut antediclus Dominus Rex, charissimus Pater noster, voluerat et