Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Omnihus Christi fi­delibus , praesentes litteras inspecturis, salutem in omniumSaluatore. Ad vniuersorum notitiam teno­re praesentium volumus peruenire , quod cum Hevma, et Hegun, filii Damiani , Stephanus, fili­uslohannis, Bejcha, filius Nycolai , Wydus, fili­us Wossos , Galus , Emericus et Deodatus, filii Golombus , nepotes Wossos , Iobbagiones castri ferrei de villa Surk, in expeditione nostra, quam habuimus contra regem Boemorum, in conserua­tione confinii nostri de castro ferreo, fidelia ser­uitia, et acceptabilia nobis impendissent, perso­nas suas dubiis casibus fortunae exponendo: Nos, qui metiri debemus merita singulorum , attenden­tes et considerantes fidelitates et seruitia eiusdem Heyma, et suorum sociorum praedictorum, eis­demque occurrere volentes regio cum fauore, eos­dem Heyma, Hegun, Stephanum, Beycham, Wy­dus, Galus, Emericum et Deudatum, de iobba­gionatu castri de benignitate regia — — — — volentes, quod tam ipsi, quam ipsorum haeredes, haeredumque suorum successores libertate seruien­tium regalium super terris suis, cum quibus sunt translati , perpetuo perfruantur. In cuius rei me­moriam , perpetuarnque firmitatem , praesentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri muni­mine roboratas. Datum per manus Magistri Bene­dicti, Praepositi Orodiensis, aulae nostrae Yice­Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCC. septuagesimo secundo. Quarto decimo kalen­das Martii, indictione quinta decima. Regni au­tern nostri anno secundo. Yenerabilibus Patribus, Phiiippo Strigoniensi , Stephano Colocensi, aulae nostrae Cancellario , et lohanne Spalatensi, Archi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom