Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
sposita, et salubriler ordinata, nec ipsorum regutn dissimulatio negligat, nec aliorum plectibilis praesumtio possit perturbare. Proinde nos mediatorem Dei el hominum Ihesum Christum, et sanctissiinam eius genitricem, quae mei regni specialis existit Domina et Patrona, intendentes possibilitatis nostrae modo, totis sincerae mentis affectibus honorare, Monasterium ad honorem ipsius gloriosae semper Virginis de Kirch post Tartaricae vastitatis rabiem penitus desolatam, vt viri Deo amabiles, fratres videlicet Cisterciensis Ordinis, deuotae vocis organo laudent Virginem, et a matre misericordiae misericordiam satagant implorare, in nostram protectionem recepimus specialem. Hanc gratiam et misericordiam cum populis eiusdem Monasterii faciendo, quod nullus Vajuoda Transiluanus, pro tempore constitutus, nec aliqui Barones, super populis descensum possint facere violentum; nec exactiones aliquae, seu collectae alias recipi debeant super ipsos; sed nobis iuxta libertatem Scibiniensium , et cum Scibiniensibus respondere teneantur, et solito debito et collecta. Vt igitur haec nostra ordinatio robur obtineat perpetuae firmitatis, praesentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Benedicti, Praepositi Orodiensis, aulae nostrae Vice-Cancellarii. Anno Domini MCCLX. quarto. Nos igitur ipsum priuilegium tempore Ducatus nostri super huiusmodi gratia populis eiusdem Ecclesiae per nos facta, confectum, ratum habentes et acceptum, de verbo ad verbum praesentibus insertum, auctoritate praesentium duximus confirmandum. In cuius rei memol iam, firmitatemque perpetuam, praesentes con-