Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

ti, praefatam terram cum vtilitatibus suis et per­tinentiis vniuersis, sub eisdem metis et terminis, in quibus per custodes syluarum nostrarum posses­sa esse dinoscitur , ob amorem Beatae Mariae Vir­ginis , et pro salute animarum progenitorum no­strorum , monasterio praedicto , Praepositoque eiusdem loci , et suis fratribus, iugiter Deo famu­lantibus , dedirnus, donauimus et contulimus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam. In cuius rei memoriam , perpetuamque firmitatem , prae­sentes concessimus litteras , dupplicis sigilli nostri inunimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti, Orodiensis Ecclesiae Praepositi , aulae nostrae Vice-Cancellarii , dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCLXXII. regni autem nostri an­no primo (secundo). " Ex instrumentis Praepositurae Sagliiensis. Has dona­tionales confirmauit Ladislaus Anno 1282. A. Ch. 127 2. Idem Stephanus iobbagionatum S. Stephani de Castro Trenchen , a Patre suo Bela concessum , villanis de IVeczizlo confirmat. Stephanus, Dei gratia , Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Bamae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Bex. Omnibus praesens scriptum inspecturis, salutem in omnium Saluato­re. Ad vniuersorum notitiam tenore praesentium volumus peruenire; quod Newer, Buda, Ortirad, Baschoh , Badila , et Damaslou, de villa Wecislou, ad nostram accedentes praesentiam , exhibuerunt nobis priuilegium Belae regis, inclytae recorda­tionis, karissiini Patris nostri, super libertate eo­rum eis concessum; petentes instanter, vt id rati-

Next

/
Oldalképek
Tartalom