Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
uerit Celsitudo litteras Excellentiae Yestrae nos recepisse cum reuerentia , continentes, quod hominem nostrum idoneum pro lestimonio mitteremus , coram quo Michael, Comes de Zolom , homo \ester reambularet terram custodum sjluae yestrae Tjsmogh vocatam, quam Paepositus et Conuentus monasterii de Saagh, pro eis instante Domina Elisabeth , illustri regina Hungariae, charissima consorte Vestra, sibi dari nomine vacuae terrae a Vestra Celsitudine petierunt 5 et praesentibus commetaneis et vicinis eamdem statueret ipsis Praeposito et conuentui, si non fieret contradictum; contradictoribus, si qui fierent , ad Vestram citatis praesentiam, ad terminum competentem ; et posthoc qualitatem et quantitatem et cursus metarum dictae terrae Vestrae Magnitudini deberemus in nostris litteris remandare. Igitur iuxta Vestrae Maiestatis mandata fideliter assurgentes ad exequendum omnia praemissa , cum homine Vestro hominem nostrum pro testimonio misimus fide dignum. Qui demum ad nos personaliter redeuntes , per nos requisiti, concorditer retulerunt: Quod ipsi conuocatis commetaneis et vicinis , dictae terrae , eamdem reambulassent nullo contradictore ibidem apparente; et ipsam sub suis certis metis et antiquis ipsis Praeposito et Conuentui assignassent ; cuius metae taliter distinguuntur, sieut ab homine vestro et nostro id didicimus seriatim: Prima enim meta eiusdem incipit ab occidente, a terminis terrae Olwar, iuxta fluuium Sconna, sub monte C 1 e ti s ch a , sunt duae metae; inde ascenditur et transitur per medium montis praedicti, et descenditur de eodem per monticulum Berch vocatum , ad fontem emanantem , qui est in latere