Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

Ex autliographo MSS. Ileuenesi Torn. E. nro XYIf. p. 187. srj. A. Cli. 1272. Idem Stephanas Emerici R. II. donationales Hospitibus de Potok concessas , transcribit et firmat. Stephanus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae , Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Omnibus , praesens scriptum inspecturis, salntem in eo , qui Regibus dat salutem. Quia secundum varias successiones temporum et rerum varianlur effectus, solers ad­inuenit hominum prudentia, vt ea , quae legitima deliberatione disponuntur , et maxime, quae le­gum in praxi regia confirmat auctoritas, littera­rum mernoriae commendentur , et per hoc sciendi vigorem perpetuo sortiantur. Proinde ad vniuer­sorum notitiam tenore praesentium volumus per­uenire: Quod ciues et Hospites nostri de villaOla-' szi, prope Potok, ad nostram accedentes praesen­tiam, exhibuerunt nobis priuilegiutn Emerici regis Hungariae, Aui nostri, super libertate eorum con­fectum; petentes, vt idem ralum habere, et inno­uando nostro dignaremur priuilegio confirmare; cuius quidem priuilegii tenor talis est: In nomine SS. Trinitatis, et indiuiduae vnitatis. Emericus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae , Croatiae, Ra­maeque Rex in perpetuum. Quoniam ex donorum pluralitate libertatis sequitur detrimentum, et one­rosum, imo periculosum est diuersis subiici iudi­ciis ; incumbit regum prouidentiae legalibus insti­tutis, subditorum commoditati consulendo, nocu­os indebitae praesumptionis impetus , ab eorum grauaminibus sagaciter auertere; debili sane nostri considerantes exigentiam, Hospites de Potok, apud

Next

/
Oldalképek
Tartalom