Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
rum in claustro praedicti monasterii Beatissimae Yirsinis Deo iusiter famuiantium, nobis in Christo charissimarum, vt praedictum priuilegium ratum haberemus, et nostro priuiiegio confirmaremus. Ipsius siquidem priuilegii tenor talis est: Oinnibus in Christo pie viuentibus CapituJum Budensis Ecclesiae salutem in Domino sempiternam : Yniuersitati vestrae tenore praesentium duximus declarandum : quod quidam Gregorius nomine , de villa Mortuinuasara ( Martonvasar) in nostra personaliter constitutus praesentia , confessus est ; quod possessiones suas videlicet totam terram suam Thordas vocatam , metis et signis circumquaque distinctam, et vineas suas et omnia I)ona sua moIjilia et immoJjiiia , in qtiibus neminem cognatorum suoruin aliquid iuris dicit habere, sororibus de insula Sanctae Mariae pro remedio animae suae, eo quod haeredum careret successione , reliquit et dimisit perhennaliter possidenda. Ita tamen , quod quamdiu idem Gregorius et vxor sua vixerint, de reditibus ipsarum possessionum vsque ad tempora vitae suae perfruetur. Si vero ipsum superstitem mori contingat, memoratae possessiones in ius et Dotninium dictarum Sororum, sicut praediximus, deuoluentur pleno iure possidendae. In cuius rei memoriam praefato Gregorio instanter petente litteras praesentes concessimus, sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Ambrosii, Scholastici Budensis. Anno Domini Miilesimo , ducentesimo , septuagesimo. Nicolao Cantore, Petro Custode , Bedeu Decano , ScelaSacerdote , Damiano et Petro Magistris, ceterisque Canonicis existentibus. Nos igitur tam precibus ipsius Dominae Elisabeth , charissimae filiae no12 *