Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
Jae Draucli ex vna parte, ac liospites ville Yrsi ex altera, ex consensu et permissione Michaelis , Comitis Scypsensis, deputati, talem compositionem inter prefatas partes vtrasque, partibus coram nobis comparentibus, et composicioni consentientibus, dixerunt ordinasse: Quod populi ville Drauch, hospitibus ville Vrsi lerram, super qua quaestio orta fuerat ab antiquo, secundum tenorem priuilegii gloriosi Belae regis relinquere lenebuntur. Et vt materia iurgiorum inter partes perpetuo sopiatur , talem compositionem, seu obligationem pretaxati arbitri asseruerunt sanctiuisse, vt que partium a prehabita composicione resiliret, pene viginti marcarum Subiaceret; due partes arbitris, tercia vero Judiei deberet. Vt ergo huius rei series robur obtineat perpetue flrmitatis, litteras nostras concessimus, sigilii nostri appensione roboratas. Actum feria secunda ante festum Magdalene. Anno Millesimo Ducenlesimo , Septuagesimo primo." Ex autographo apud Illesfaluenses conseruato. Bardosi J. c. p. 106. A. C/i. 1271. Clemens PP. IV. Episcopum Iaurinensem bona monasterii S. Mariae de nionte , illicite abalienata, reuocare iubet. Clemens Episcopus , Seruus Seruorum Dei , Venerabili Fratri , Episcopo Iauriensi salutem et apostolicam Jjenedictionem. Ad audientiam nostram perueuit, quod tam dilecti , filii Abbas et Conuentus Monasterii Sanctae Mariae de Kedhel, Ci~ sterciensis Ordinis, Iauriensis Diaecesis, quam praedecessores eorum , deciinas , terras, domos, vineas , possessiones, prata, pascua nemora, molendi-